라틴어 문장 검색

Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant:
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:1)
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:1)
Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:6)
Tunc ego trepidans, assiduo pulsu micanti corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgurabat, avido ore susceptam cupidus promissi devoravi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:2)
Huius felicis alvei nitens carbasus litteras voti intextas progerebat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:8)
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:1)
et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem quantum liberet rerum memoria dignarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 2:2)
ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 2:1)
Antiqua enim statuta fere omnia mercatores exteros invitant ut merces omnigenas in regnum Angliae importent, pro fine habentia vilitatem et copiam earundem mercium, neutiquam respicientia ad rationes politicas circa regni potentiam navalem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 8:2)
Verum Foxus episcopus Dunelmensis (vir prudens, quique per praesentia ad futura acri iudicio penetrare pterat) hoc ipsum praevidens, castrumm illud suum Norhami tormentis atque apparatu bellico omnigeno instruxerat et muniverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:3)
ut tandem post tot mundi aetates philosophia et scientiae non sint amplius pensiles et aereae, sed solidis experientiae omnigenae, ejusdemque bene pensitatae, nitantur fundamentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:18)
hoc est, omnigenam experientiam, atque historiam naturalem ejus generis quae possit esse ad condendam philosophiam fundamentalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:3)
3. Per calefactionem omnigenum corporum (hoc est, mineralium, vegetabilium, partium exteriorum animalium, aquae, olei, aeris, et reliquorum) ex approximatione sola ad ignem aut aliud corpus calidum, rejice omnem varietatem sive subtiliorem texturam corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 199:1)
At magnetica illa sive coitiva virtus admittit media tanquam adiaphora, nec impeditur virtus in omnigeno medio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:13)
quod magnes per corpora omnigena, etiam maxime compacta, operetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION